Luke 12 Latin 1Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis.
2Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur.
3Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis. 4Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. 5Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam : ita dico vobis, hunc timete. 6Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ? 7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos. 8Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei : 9qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. 10Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. 11Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. 12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. 13Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. 14At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ? 15Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. 16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit : 17et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregam fructus meos ? 18Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, 19et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare. 20Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ? 21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. 22Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. 23Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. 24Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ? 25Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ? 26Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ? 27Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusillæ fidei ? 29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli : 30hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis. 32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. 34Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris, 36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. 38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. 39Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 40Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. 41Ait autem et Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ? 42Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ? 43Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. 44Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum. 45Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari : 46veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. 47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis : 48qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 49Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? 50Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctor usque dum perficiatur ? 51Putatis quia pacem veni dare in terram ? non, dico vobis, sed separationem : 52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres 53dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. 54Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit. 55Et cum austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit : et fit. 56Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ? 57quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ? 58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |