Proverbia 31
Proverbs 31 Latin
1Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.

2Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?

3Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.

4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;

5et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.

6Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.

7Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.

8Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.

9Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.

10Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.

11Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.

12Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.

13Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.

14Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

15Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.

16Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.

17Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.

18Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.

19Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.

20Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

21Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

22Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.

23Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.

24Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.

25Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.

26Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.

27Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.

28Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.

29Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.

30Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

31Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Proverbs 30
Top of Page
Top of Page