Romans 8 Latin 1Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.
2Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
3Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
4et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
5Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.
6Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :
7quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
8Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. 10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. 11Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. 12Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. 14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. 15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). 16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. 17Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur. 18Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. 19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. 20Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe : 21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. 22Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. 23Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. 24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ? 25Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus. 26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. 27Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis. 28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. 29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 30Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. 31Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, qui contra nos ? 32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? 33Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat, 34quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. 35Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ? 36(Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.) 37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 38Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |