Lamentationes 5
Lamentations 5 Latin
1Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.

2Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

3Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

4Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

5Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

6Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

7Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

8Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

9In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

10Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

11Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

12Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.

13Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

14Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

15Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.

16Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !

17Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.

19Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

20Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?

21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.

22Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Lamentations 4
Top of Page
Top of Page