Mark 8 Latin 1In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
2Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
3et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
4Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
5Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
7Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
10Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. 11Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. 12Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. 13Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. 14Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. 16Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus. 17Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? 18oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini, 19quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim. 20Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem. 21Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ? 22Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. 23Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. 24Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. 25Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia. 26Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris. 27Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ? 28Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. 29Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. 30Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. 31Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. 32Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. 33Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. 34Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me. 35Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. 36Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ? 37Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ? 38Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |