Ad Thessalonicenses I 4
1 Thessalonians 4 Latin
1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. 2Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. 3Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione, 4ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore : 5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum : 6et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. 7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. 8Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. 10Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, 11et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis : 12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.

13Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. 14Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. 15Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. 16Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. 17Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. 18Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
1 Thessalonians 3
Top of Page
Top of Page