Hebrews 6 Latin 1Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
2baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.
3Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
6et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
7Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
8proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem. 9Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur. 10Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. 11Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem : 12ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. 13Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, 14dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. 15Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. 16Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. 17In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum : 18ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, 19quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, 20ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |