Paralipomenon II 15
2 Chronicles 15 Latin
1Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege. 4Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum. 5In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum : 6pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia. 7Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim merces operi vestro.

8Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin et ex urbibus, quas ceperat, montis Ephraim, et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini. 9Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. 10Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa, 11immolaverunt Domino in die illa de manubiis, et præda, quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia. 12Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua. 13Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. 14Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum, 15omnes qui erant in Juda cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt : præstititque eis Dominus requiem per circuitum.

16Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron. 17Excelsa autem derelicta sunt in Israël : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus, 18eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem. 19Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
2 Chronicles 14
Top of Page
Top of Page