Deuteronomy 14 Latin 1Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :
2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. 3Ne comedatis quæ immunda sunt. 4Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram, 5cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. 6Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. 7De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. 8Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. 9Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite : 10quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. 11Omnes aves mundas comedite. 12Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum, 13ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum : 14et omne corvini generis, 15et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum : 16herodium ac cygnum, et ibin, 17ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, 18onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem. 19Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. 20Omne quod mundum est, comedite. 21Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. 22Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, 23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. 24Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, 25vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus : 26et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua : 27et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. 28Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. 29Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |