Numbers 30 Latin 1Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus :
2Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. 3Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit : 4quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit. 5Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. 6Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento : 7quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. 8Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. 9Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. 10Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, 11si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. 12Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 13Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. 14Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit. 15Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. 16Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |