Psalmi 73
Psalm 73 Latin
1Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !

2Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei ;

3quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

6Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.

7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.

8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.

9Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

11Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?

12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.

13Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas ;

14et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :

17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

18Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.

19Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt ; perierunt propter iniquitatem suam.

20Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;

22et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi ;

23ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

24Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?

26Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.

27Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam ; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Psalm 72
Top of Page
Top of Page